20 explicandis praeter ceteros egregiam operam Boeckhius locavit; sed ita comparati eius carminis numeri sunt, ut pro certo omnes cognosci posse plane sit desperandum. ac mea quidem sententia ea, quae supersunt, in quattuor partes sunt dividenda. prima et tertia paeonicos numeros et logaoedicos coniunctos habent, versu iambico primam claudente, secunda et quarta logaoedicos ascitis singulis ordinibus iambicis. paeonici versus ad unum omnes acatalecti et ab anacrusi monosyllaba incipientes. metricum igitur schema hoc videtur, duamquam minime equidem nega- verim, complures versus, velut 6 et 9, etiam aliam mensuram admittere.
1——”—*1) SO 8—— O 8— O L=—— I2 ——, 8 b) Q◻V —— E— O t—— — ⏑—— Q—— OOU U— II. OO U—* ◻— —, 9—————*d OOS—— O 2 QO— O——— L = ,S— S— — O S QU 8S U A——— C———&— S 5) ◻ III L—————— 8—— L— O —— O— U2——£——, O —— OU OU O— O— O— u. O O IV QOO— O”s——— e 2——— S— 2 —————— O—— QGυo Q◻— Lse—
Et quoniam de strophis diximus, quae aut totae aut magnam partem paconicae sunt, iam eos ordines recensebimus, quos singulos aliis numeris insertos videmus. ubi igitur potissimum paconici versus quaerendi? at non dubium, quin in iis numeris, qui plerumque cum illis con- iuncti reperiuntur, i. e. in logaoedicis et in iambicis(vel trochaicis) carminibus. quos autem dactylo-epitriticos vocaverunt numeros, ab iis paeonum natura atque indoles adeo videbatur aliena esse, ut nunquam fere hos numeros poetae coniunxerint. ac primum quidem decimum carmen Olympium considerandum. in quo et strophae vv. 1, 2, 5 et epodi 1, 9 generi sescuplici aut totos aut aliqua ex parte haud cunctanter attribuerim. nam quintum strophae versum dimetrum paeonicum cum anacrusi monosyllapa iudico, qui idem versus etiam Pyth. V str. 1 occurrit. secundus versus monometer paeonicus cum simili anacrusi tripodia logaoedica clausus, idem qui Pyth. V str. 7. primum autem versum dimetrum paeonicum dipodiae logaoedicae subiectum putamus, quae versus species quamquam aliis locis non reperitur, tamen similibus formis satis firmatur. inspicias dithyrambum v. 13. in epodo porro versum 1 dipodiam logaoedicam duobus ordinibus paeonicis, monometro et dimetro. cinctam, versum 9 contra dimetrum paeoni- cum logaoedicis inclusum iudico, ut utriusque versus primus ordo ab anacrusi monosyllaba
¹) pro codicum i:er' scriptura vulgaris eðr' a Boeckhio, Mommseno, aliis iure recepta. ²) hos versus, quos editores in unum solent coniungere, in duos dirimendos putavi. 3) prανeν τ Kadteideν Ʒεμοανοο pro tradito Ka, μιέισι.


