Druckschrift 
1 (1886)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

O O

plane aequales sint, hos tandem hypercatalectos nominare possumus:2. de quo pede infra accuratius erit disputandum. dimetri paeonici hae igitur sunt formae:

==S quorum ordinum eos, qui ab anacrusi incipiunt, non omnes certis ( 29) exemplis probari posse, in tam exiguo praesertim eiusmodi versuum numero nihil sane est, quod miremur. III.

Ad has leges igitur ratione, ut ita dicam, et cogitatione constitutas ipsum oportet paeoni- corum versuum usum revocemus et, quales eos in carminibus singuli poetae excoluerint, videa- mus. in qua disputatione satis multis locis occasio offeretur, nonnulla accuratius tractandi, quae aut leviter tantum supra strinximus aut omnino intacta reliquimus. ac primum quidem, si placet, Iyricos consideremus. e quibus praeter ceteros, ut consentaneum, Pindarus respicietur. nam quamquam et ipse raro admodum in epiniciis paeonico metro usus est, tamen ab eo fere uno leges, quibus in componendis eiusmodi carminibus lyrici sese astrinxerunt, repetendae sunt, cum in ceterorum lyricorum reliquiis sparsi tantum hic illic ordines paeonici occurrant. sed ea ipsa, quae ex Pindari poematis ut ex liquidissimo fonte haurire licet, non paucis in rebus ad leges componendorum versuum et carminum pro certo cognoscendas minime sufficiunt, cum saepissime, quae pluribus exemplis probari debeant, singulis modo vel binis nec raro nullis omnino possint demonstrari, ut difficultates nonnunquam certis argumentis solvi nequeant ac multa nec ea levia in dubio relinquere cogamur. referenda autem huc inprimis c. Ol. II, Pyth. V, dithyramb. fragm. 46 ed. Bergk. quorum carminum primum metricam formam re- censeamus.

Vixv de ullo carmine, si metricam rationem respicias, magis inter se discrepant virorum doctorum sententiae quam de altero Olympio. quamquam recentiores quidem, si Mauritium Schmidtium excipimus ¹), plerique omnes in eo consentiunt, et strophae et epodi numeros maximam partem generi sescuplici attribuendos esse. ac strophae quidem versus 1, 4, 5 diffi- cultatem habere nullam videntur: v. 1 trimeter catalecticus, 4 dimeter, 5 tetrameter; primo et quinto anacrusis monosyllaba praemissa, quam ancipitem esse cum hi ipsi versus tum v. 5 epodi demonstrat.²) versum tertium itemque versus octavi primum pedem Christius ³) vult anti- bacchiacos esse, nimirum quod, si paeonicos eos statuamus, in priore 7οeτor xerdonuor admittere cogamur. atqui rhythmicos veteres non modo uazòdeꝭ roανυνανα et zerçæouzs, sed etiam rerdomνναοος statuisse res est notissima. sequitur ut eas syllabas in carminibus poetarum in- venerint. at, quaeso, ubi magis eas inventas esse consentaneum est quam in versibus paeonicis? nam ut in genere iambico dαad zbαsuos arsin et thesin complectitur, ut in genere pari aazd reroοαςννο⁸, ita in genere sescuplici aroder zevrdoiuο arsin thesinque explere, vel ut omnes rhyth- mici tacerent, paene iure erat sumendum. at ita rara ista zενι⁴αεννοε, ut nusquam fere alias

¹) nam quae de huius carminis metris explicandis dedue paeonicorum(itemque dochmiacorum) versuum ratione is statuit in eo libro, qui inscribitur: Pindars Olympische siegesgesänge, ea vel minime nobis probari ex iis ipsis, quae hucusque disputavimus, satis puto apparere.

2 r. 5.

) nam v. 65 quamquam libri melioris notae zeredv habent, tamen cum plerisque editoribus eεεαmναν praeferam.

3) Metrik pag. 442 sqq.