De versuum paeonicorum et dochmiacorum apud poetas Graecos usu ac ratione.
Particula I.
J.
Qui ad describenda et explicanda poetarum Graecorum metra operam voleut conferre, iis nullam fere quaestionem maiores difficultates exhibituram esse arbitror quam eam, quae ad dochmiaci numeri originem et naturam cognoscendam pertinet. nam ex quo singulari ille vir ingenii acumine Godofredus Hermannus crassas omni disciplinae metricae tenebras offusas dispulit, quanta eruditionis doctrinae sagacitatis copia ad dochmii naturam explanandam undique collata est, quam viam viri docti non ingressi sunt, quam rationem eius numeri explicandi inex- pertam reliduerunt! et tamen hodie quoque tantum abest, ut dochmii genus pro certo cognitum habeamus, ut nulla fere de re vehementius inter se homimum eruditissimorum sententiae discrepent. atque ipse quidem Hermannus, qui ne laudari quidem Satis pro meritis unquam poterit, qui, ut Seidleri non speciose magis quam vere dictum totiens laudatum repetamus, ab instaurata arte metrica clarum ad posteritatem habebit nomen, quam insigniter in describendo genere dochmiaco falsus sit, paucis demonstrare ab hoc nostro proposito non fuerit alienum.
Secutus erat ille videlicet veterum metricorum maximeque Hephaestionis rationem, ex qua dochmius xeruνινς dvrπαστνενν esset:—— S[— verum si omnium versuum, quos aut veteres metrici aut ipse Hermannus antispasticos esse voluerunt, naturam accuratius examines, facile invenias tria eorum esse genera; quorum primum veteres constituerunt, Hermannus aliter metien- dum esse docuit, alterum idem novum induxit, tertium ei cum illis convenit. nam primum duidem eorum versuum est, qui ab initio basin, quam dicit Hermannus, aeolicam ¹) admittunt, alterum eos fere continet, in quibus mediis syncope sit statuenda, tertium dochmiacis versibus efficitur. unde simul apparet, et quaenam difficultates in explicandis numeris metricis veteribus metrum antispasticum commendaverint, et quid fuerit causae, quod Hermannus, is, qui in primo illo versuum antispasticorum genere metricorum rationem tanta sagacitate refutaverit, in metris alterius et tertii generis explicandis eandem ipse perversam rationem comprobaverit. nam in primo genere baseos tantummodo ignoratione in errorem metricos illos delapsos esse nemo non
¹) non fugit me vituperatum esse Hermannum, quod primo illi pedi versuum logaoedicorum baseos nomen imposuit, nec sane concedendum ei hanc basin duas arses nudas esse versui nullo numero praemissas. tamen et quod primus eam cognovit, vel in maximis eius meritis semper erit numerandum, nec profecto est, si de re ipsa convenit, cur nomen, quod commodum ab eo inventum esse ipse Boeckhius agnovit, tanto opere repudiemus. 1


