25
connectuntur. A Baccho ita etiam Graeci poetae spiritum canendi repetunt, cf. Theocr. XVII, 112 seq. Creuzer Symb. u. Myth. B. III, pag. 162 seq., im 4Ausz. pag. 592 seq. Comparat se hoc ipso illas canendi impetu percitum cum Bacchantibus. Nec solam praefationem carminis in Augustum hanc odam habeamus, sed jam ipsam laudationem, quatenus animus eadem perfusus signifi- catur. Haec enim est natura lyricae poescos, non ut res gestas enarret, sed ut pectus sensibus percussum adumbret itaque cos in animis lectorum vel auditorum excitet.
3. Insigne, recens et indictum viro docto videntur refe- renda ad substantivum decus vel carmen, quae sane dura esset locutio; sed si substantive potius sumuntur, similibus locis, si opus est, interpretatiosatis defenditur, cf. Carm. I, 32, 1. 12, 13. III, 27, 39. Reliqua, quae carpsit, ad minutias redeunt.
Cap. XII. Carm. III, 256.
Quanquam novus criticorum dux in persequendis gramma- ticis saepe non sine gloria militavit, tamen in hoc loco, ubi se- cundam stropham tanquam spuriam deleturus est, pugnandi impetu lapsus esse videtur. Nam qualis tum esset paries, si sententia post habebit finiretur! Praeterea paries uon sine ornatu et colore ostendi potuit. Quam facete contra imago adumbrata est, si instrumenta bellica, quibus Venusinus se militasse commemo- rat, in templo deae affiguntur. Ceterum ridiculum esset, si de veris funalibus, vestibus et arcu cogitaremus, quapropter etiam non est, quod quaeramus, cui rei arcus inservire potuisset. Cf. Pers. V, 166. Terent. Eunuch. IV, 7, 4.
4


