Druckschrift 
9 (1839)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

24

Cap. X. Carm. III, 24.

Quum imago Necessitatis clavos figentis summis verticibus paulo sit insolentior, Cato Leidensis versus 3 6 et clavos v. 7 spurios habet. Confer vero Carm. I, 35, ubi fere eadem leguntur a nobis in libelli VII cap. XII excussa. Locum esse genui- num, patet ex eo, quod in verbis statim sequentibus vagae Scytharum domus, plaustris trahi solitae, commemorantur, quae, loco deleto, non haberent, quo referrentur. Praeterea nemo dixerit, quo pede versus 7, Clavos expuncto, ingrediatur; quod quidem philologus non curavit.

Cap. XI. GCarm. III, 25.

In hoc carmine dithyrambico judicando P. dithyrambico quoque impetu usus est, utque Bacchae Orpheum, ita Horatium laceravit. Nam non solum viginti versus ad octo redegit, sed in opere quasi musivo conficiendo singulos etiam dissolvit et aliter ordinavit, istis quidem rationibus prolatis.

I. Primum Batavo displicet velox nova, quod er Lucan. V, 164 et IX, 564 fluxisse dicitur. Quidni Lucana ex Horatiis derivantur, si omnino alterutrum imitatoris esse debet?

2. Ouibus Jovis critico ab hoc carmine alienum esse vi- detur, dum ponit, poetam nonnisi Bacchi laudes fuisse cantaturum. Primum tamen videndum est, anne carmen, quale in libris habe- mus, unum et totum esse possit. Jam si sumitur, Caesaris res gestas ita celebrari, ut poeta Bacchi numine se ferri et incendi fingat, singulae sententiae et imagines probabiliter