Druckschrift 
9 (1839)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

militudine haerere possit, nisi P., qui, ubi dicendi modus ali- cubi jam legitur, imitatorum servum pecus odoratur, et ubi poeta felicissime audax nova tentavit, exempla desiderat, cf. Quintil. X, 1, 96; qui quidem locus Horatii poemata ad unguem ita de- scribit, ut, si omnia opera castigarentur et formarentur, ut P. censet, judicium Quintiliani non amplius accommodatum esset. Multi loci, qui ad orationem pedestrem accedunt, signiſficari vi- dentur verbis insurgit aliquando; quos si non legisset ille criticus, laudem non ita restrinxisset. Praeterea figurarum et verborum audaciam felicissimam quidem praedicat, sed audaciam tamen ita appellat, ut, qui multa invenerit nova et inaudita. Et si quid video, in carminibus, quae serioris aetatis esse patet, ejusmodi audaciores dicendi formae sunt frequentiores.

Cap. IX.

Carm. III, 21.

Si in ultimo tetrasticho, ut P. vult, Te de amphora, ad dquam omne carmen pertinet, directe intelligitur, non est infitian- dum, sensum esse impeditum. Liber, Venus et Gratiae cum lu- cernis ipsam amphoram sive vinum non possunt eo sensu pro- ducere, qui cum contextis quadret. Hoc enim esset efficere, ut, dum parcius biberetur, serius demum exhauriretur. Sed' si paen- ultima stropha carmen finitur, unum momentum, cujus poeta non poterat non mentionem facere, desideratur. Itaque potius Te pro compotatione, quae ad posterum mane usque protrahatur, dici, quam stropha expungenda esse videtur, quum singulae dictiones et imagines, si earum ordinem exceperis, IIoratio dignae sint.