Druckschrift 
9 (1839)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

22

. datum, ita Horatio solitum est. Cf. Carm. II, 1, 17 seqq. 3, 9 segq. 13, 21 seqq. 15, 17 seqq. et simillimus locus III, 8, 13 seqq. Itaque ubi memorantur, in quorum honorem pocula hauriantur, statim nova Luna, media Nox et augur Murena se excipiunt.

2. Cur his potissimum nominibus pocula sumantur, non satis quidem patet. Sed quia cum Murena augure ista tempora conjunguntur, ad auguria ea pertinere probabile videtur.

3. De numero cyathorum novem in usum Musis et trium in usum Gratiis deditorum existimo, novem cyathos in usum il- lorum, tres in usum horum cum certa aquae copia miscendos esse. Illi largius, hi parcius vino se invitant; sed quovis pacto nume- rus trinus ipse est observandus vel numerus ex tribus compositus.

4. Epitheton nuda hoc quidem in loco ad sensum nil valet; sed quis nescit, frequenter adjectiva substantivis addi etiam sine peculiari momento, nisi quod notiones amplificant orationemque ornant? Cf. IV, 4, 2 vagos, 4, 49 perfidus, 5, 18 alma, 5, 25 gelidus, 6, 33 seqꝗ.

5. Quid tandem facit ad rem hoc in loco tractatam, quod Diana quoque lyncas cervasque cohibet? Tamen de loci integri- tate nemo dubitat.

6. Insaniendi rationem adfuisse dubitatur. Sed si Mure- nae auguratus eas non suppeditabat, aliae esse potuerunt. Demens strepitus, Lyco molestus futurus, certe cum insania satis convenit.

7. Rosae spargi non videntur hieme. Sed frigora Pelig- na versu 8 nondum hiemem faciunt; flores Epist. I, 6, 14 quoque sparguntur, ubi etiam parcus ob haeredis curam nimiumque se- verus adsidet insano.

S. Cum Vespero sive Lucifero etiam Pallas, Evandri filius juvenis, eomparatur Virg. Aen. VIII, 580, ita ut nemo in hac si-