Druckschrift 
9 (1839)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Cap. VII. Carm. III, 18.

Hujus carminis ultimum tetrastichon quum P. delet, non- nisi epitheton invisam premit, ridiculum sibi visum. Si fossor terram pedibus pulsare diceretur, quod agricultura ipsi tantos labores afferret, sane hoc scurrile magis, quam facetum esset. Sed ubi legitur? Saltat in terra, quae alio tempore ipsi invisa sive exosa est ob aerumnas in ea colenda exantlandas, neque vero saltat earundem ulciscendarum causa. Duae vero actiones si inter se componuntur, re vera valde discrepant, mirumque potest vi- deri, quod fossor, qui alias laboribus suis tantopere fatigari solet, jam sponte sua saltando desudat. Cf. Calp. IV, 117, ubi similiter ligones damnati dicuntur.

Cap. VIII. Carm. III, 10.

Cum commentatorum sententiae de viro, cui adscribitur, de evento, quod ei pangendo ansam dederit, et de ejus sensu fineque omnino maximopere dissentiant, P. nodum Gordicum ita dissecuit, ut, octo versibus prioribus tantum servatis, viginti reliquos abjecerit. Suspicatur scilicet ex loco Sat. I, 5, 37 Ma- rena pruebente domum grammatico, qui deus est ex machina, in mentem venisse, carmen continuare et convivium instruere. Haec vero ratio nulla est, quum multo majore jure sumi queat, eum de domo praebenda Murenaque cecinisse, qui in satyris simili dictione usus sit. In his vero locis singulis P. haud idoneis de causis haeret..

1. Primum miratur versu 9, lectores a poeta statim in mediam rem rapi, quod quidem ut poesi lyricae plane accommo-