Druckschrift 
9 (1839)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

20

Cap. VI. Carm. III, 17.

Quo minus huic odario spiritus inest poeticus, eo magis P. id totum delendum esse putat, postquam veterum editorum nonnulli, ut Sanadonus, de versibus 2 5 dubitarunt. Languent quidem isti; neque tamen haec est idonea causa, qua ejiciantur, quos omnes codices exhibent. Minus etiam Batavi sententia, to- tum carmen esse spurium, probari potest.

I. Versus 2 5, ut jam plures antiquiores interpretes animadverterunt, mirifice languere, nemo non videt. Nam sen- tentia, amicum a Lamo, prisco Formiarum conditore, stirpem ducere verbo ferunt transituque ad orationem obliquam non solum extenuatur, sed etiam incommodum est, si poeta eidem id narrari dicit, quod, ut alicujus sit momenti, pro certo habeatur. Deinde conjunctio verbi activi ferunt cum passivo dicitur orationis aequa- bilitati adversatur. Contra oratio multo melius procedit, si, qua- tuor versihus praetermissis, Qui etc., Lamo statim annectitur. Denique ita alloquium dimidium carmen occupat et invitatio, in qua cardo rei vertitur, justo brevius absolvitur. Attamen si, ut

multi Romani, Lamia majorum illustrium gloria gaudebat, Ho- ratius sive joci causa, sive alia quachaue de causa hanc rem non inepte commemorat.

2. Praeterea verba dum potes sine pondere esse dicun- tur, quum de amici potestate aridum lignum componendi du- bitari nequeat. Sed commode de ingruente tempestate sumi pos- sunt, quae ligni compositionem prohibere poterat.

3. Prostremo nihil plane proprietatis invenitur, quam annosae cornicis imago. Itaque carmen leviorum quidem unum habendum, sed non omnino damnäandum esse videtur.