Druckschrift 
9 (1839)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

19

g. offendere potest, quod carmen a re gravissima ex- orsum in tantam exit levitatem. Similis argumenti melos IV, 37 colorem rei accommodatum servat.

b. Praeterea quod Planci consulis temere mentio fit adeoque memoria proelii Philippensis repetitur in carmine, quod ad laudes Augusti pertineat, mirum est. Itaque quum tria tetrasticha ultima nihil plane praebeant, quod cum argumento carminis primario conveniat, sed cujuscunque poematis, quo ad convivium et hilaritatem invitetur, additamentum esse possint, suspicor, istos versus aliunde esse petitos et aut ab aliena manu assutos aut fragmentum alius poematis Horatii adjectos.

Cap. V. Carm. III, 16.

Hocce poema, quantum ejus non abjectum est, P. particu- lam XIII et XIV carminis gnomici fecisse, jam supra diximus et in quaestionum lib. IV, cap. III sententiam qualemcunqae protu- limus. Quum Horatii genuini instaurator expunctorum versuum rationes tantum leviter significaverit, non est, quod his ingenii lusibus diligentius excutiendis immoremur. Sed ne plane eas prae- termittamus, observemus,

I. pluribus in locis glossas, quas dicit poeticas, ita dextre esse exsectas, ut contexta plerumque non turbentur. Quod qui- dem in melis probabiliter fieri posse, nemo mirabitur, in quibus varii sensus magis tantum significentur, quam uberius explanen- tur. Versu 38 vero ad protasin Nec velim, deletis sequentibus tu dare deneges, apodosis deest.

3*