18
quum angues aliis in locis iisdem aeque addi soleant. Praeterea si ejus non tam cum caput, quam cum alque spiritus etc. arctius conjungitur, minus friget.
3. Stropham ultimam P. ex Ovid. Hypermn. v. 125 confla- tam esse censet. Cur, si de imitatione cogitandum esset, ordinem imitationis non potius invertamus? Versus sunt mollissimi af- fectus pleni, nec nodi in scirpo quaerendi, quum titulus de cenotaphio intelligi possit.
Cap. IV. Carm. III, 14.
Opinio editoris Leidensis, qua totum hoc carmen Horatio abjudicat, Orellio animi tantum causa significanda esse videtur. Sed tamen sunt rationes, ab illo partim observatae, partim prae- termissae, quibus suspicio moveatur.
I. Et Batavus quidem premit primum
d. vocabulum plebs versu 1, in quo haerere possumus, quia carmen ejusve argumentum non potissimum ad plebem, sed ad populum Romanum omnino pertinet. Nihil invenio, quo de- fendatur, quam quod fama de Augusti morbo fatali Tarraconensi (cf. Dio C. III, 25) plebem potissimum exagitaverat.
b. Unico si de numero intelligeretur, exigua, imo, potissimum pro Liviae moribus, quae Tiberii conjux gravida Octa- viano nupserat, inepta laus. At vero etiam apud antiquiores scriptores raro aliter, quam de virtute usurpatur, nisi IV, 18, 14, ubi unici agri Sabini inveniuntur.
2. Magis, quam isti loci a P. vituperati,— nam hiatus v. 11 etiam alibi legitur, cf. Quaest. libr. I, cap. I.,—


