Druckschrift 
9 (1839)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

17

amicorum, vel rebus publicis adversetur. Sed praeter festivita- tem et hilaritatem, quas ejusmodi carmina Venusina spirare so- lent, proprietas etiam singularis inest, quae in grammaticorum exercitationihus frustra quaeritur.

Cap. III. Carm. III, 11.

I. Quum commentator Cruquii versus 3 6 non legisse vi- deatur, P. spurios censet, delendi cupiditate non animadvertens, quae in sequentibus praedicantur, non ad Mercurium, sed ad lyram pertinere. Non Mercurius, qui tantum ejusdem inventor habe- tur, sed lyra ipsa, v. c. ab Orpheo pulsa, tigres et silvas duxisse, rivos morata esse, Cerberum delinivisse, Ixionem, Tityon et Da- naides mulsisse dicitur. Cf. Ovid. Met. X, 3 sq., 88 sq., 143 sq., XI, 62 sq. etc. Virg. Georg. IV, 453 sq. etc.

2. Versu 18 vero P. pronomine efus cum plurimis criticis jure offenditur. Satis enim constat, cum pronomina, quae tantum notionem menti, neque imaginem phantasiae praebeant, a poetis vitari, tum ejus praeter hunc locum tantum Carm, IX, 8, 18. Sat. II, 1, 70;3 6, 76 inveniri. In his locis ad sensum exprimen- dum certe necessarium est; sed in hoc fere redundat, quum e contextis satis intelligatur, Cerberi caput significari. Codices et antiquissimi libri vero omnes lectionem habent. Itaque interpretes conjecerunt: Bentleius exealque, Cuningamius aestuatque, Gesnerus effluatque, Fea æjulatque, quod ad literas vulgatae lectionis pro- xime accedit. Jahnius, vulgata lectione optime defensa, veretur, ne ejusmodi conjectura Horatium potius, quam librarios emen- demus. Mihi poeta pronomen posuissc videtur, quia sine eo angues, furiale caput munientes, etiam Furiarum cogitari possent,

3