Druckschrift 
9 (1839)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

premit, mirari potest, quum praecipue ea ipsa ad quaestionem propositam solvendam nihil valeat. Sed quum scientia Graecarum et Latinarum literarum notionem elegantioris doctrinae omnino praebeat, facete dictum invenire licet, ita ut poeta significet, Mae- cenatem omni, qua polleat, doctrina non posse eruere, quid tan- dem velit Martiis Kalendis solemnia acturus, Quid mihi velim, inquit, maxima etiam doctrina tua expedire haud quaquam vales. Ita, puto, nemo in hoc alloquio haerere potest.

2. Deinde vigiles lucernas perferre in lucem dicitur male Latinum esse, ubi nescio, quid vir doctissimus desideret, quum perferre pro pati passim legatur et Terentius Andr. 1, 1, 35 omnes, Adelph. 3, 4, 50 paupertatem, vigilias etc. Cicero d. Orat. II, 19, omnes, Catil. II, 5 frigus etc.; C. Nep. 3, 1, 5 poenam, Ovid. Amor. 3, 11, 7 dolorem perferre dicat. Maecenas vero molliorem fuisse, satis constat, cf. Suet. Octav. 86 et Wieland Einl. zu Hor. Brie- fen pag. 6.

3. Denique privalus carpitur, quum cives sequioribus tem- poribus hoc nomine imperatoribus opponerentur, cf. Plin. Epist. II, 1. Etiamsi Cicero Cat. I, 1. Scipionem pontificem maximum et Philipp. II, 8 Pompejum consulari potestate in Hispaniam missum privatos nuncupat, ita ut Horatius quoque Maecenatem praefectum urbi privatum appellare potuerit, tamen propterea hoc in loco haec ratio notionem incommodam praeberet, quia Maecenati minorem rerum publicarum curam commendare vide- retur. Itaque potius privatus de rebus amici familiaribus ita dici censeo, ut rebus publicis opponantur.

II. Sicut igitur in his singulis nihil exquiri potest, quod alienam manum prodat, ita universi carminis sententia et argu- mentum minus etiam quidquam continet, quod vel necessitudini