Druckschrift 
9 (1839)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Cap. II. Carm. III, 8.

Quod P. in prolegomenis pag. XVII sumsit, Horatium car- minibus, in scholis grammaticorum a discipulis exercitationum loco elaborari solitis, interpolatum esse, ut exemplis evincat, carmen octavum arripuit spuriumque notavit. NempeHoratius Maecenatem Kalendis Martiis invitat thematis loco praeceptum erat. Ne quis vero glandes cum lupinis confundat, observantur singula discipuli balbutientis specimina.

2. Appellatio docle sermones utriusque linguae a nomine Maecenatis longius separata, neque ad matronalium significatio- nem judicandam doctrina, nedum Graeca, necessaria esse dicitur.

a. Sed primum allocutio eorum, quibus carmina addi- cuntur, plerumque ab initio, saepe post plures demum versus ob- venire solet. Cf. Carm. I, 2, in quo versu demum 52 sequitur, 4A versu 14, 5 v. 3, 6 v. 5, 7 v. 19, 9 v. 8, 11 v. 2, 17 v. 10, 20 v. 5, 22 v. 5, 24 v. 10, 26 v. 9, 28 v. 2, 32 v. 4, 27 v. 4, II, 1 v. 14, 2 v. 3, 3 v. 4, 4 V. 2,§ Vv. 2, 6 V. 5, 11 v. 2, 13 vV. 3, 17 v. 3, 19 v. 18, 20 v. 7, III, 4 v. 2, 6 v. 2, 12 v. 5, 16 v. 19, 10 v. 26, 20 v. 2, 23 v. 2, 26 v. 9, 27 v. 14, 28 v. 3, IV, v. 26, 7 v. 23, 9 v. 33, 12 v. 13, 14 v. 6, Epod. 1 v. 2, 9 v. 3. Locorum, quibus allocutio adjectivo vel participio continetur et nomen substantivum ipsum pluribus versihus intermissis subsequitur, sunt v. c. II, 7 v. 2 et 5, IV, 5, 1 et 37, si iis probandum demum est, quod jam rei naturae accommodatum.

b. Si quis in allocutione docte linguae Graecae linguae scientiam, qua Maecenas pollebat,(cf. Meibomius, Maecenas, de vita, moribus et rebus gestis M. Lugd. B. MDCXXXIV pag. 10.)