14
niri, nec ullum interpolationis vestigium reperiri. Denique, inte- gra quidem carmina adeoque additamenta ab initio et in fine operi Horatio irrepere potuisse, concedatur; sed quomodo poeta nebulonis ct nebulo poetae personam tam dextre egisset, ut, Ho- ratio corrupto, viros doctos sui et sequioris temporis lateret, profecto intelligi nequit.
2. Postremo videndum est, quale, resectis decem stro- phis, carmen restet.
d. Si primum 3— 5 stropha eximitur, in sententiarum consecutione lacuna oritur. In stropha 2 poeta audire sibi vide- tur Musas, quas invocaverat. Sed 6, sub earum tutela securum se esse, autumat. In strophis vero intermediis demum de prae- sidio earum sermo est, ita ut ubique sub eodem securus esse pos- sit. Major etiam saltus a stropha 12 statim ad 10 progressuro animadvertitur; quum in 11 quidoem Jupiter Titanes fulmine do- muisse, in 12 vero de ejusdem in terram, mare, deos hominesque summa potentia dicatur, ita ut stropha 10 illi neque vero huic annecti queat, qua terra monstris suis injecta dolere fertur. Deni- que quam parum responderet brevitas carminis solemni initio, ad quod pangendum poeta Calliopen coelo descendere et longum melos sonare jubet. Nam in longum de ejus diuturnitate cogitari propterea nequit, quia haec per se ponitur neque a Calliope aliud, quam praestantissimum ideoque diuturnum carmen sperari potest. Quodsi igitur poeta post tantum hiatum tam tenue et exiguum carmen pepigisset, montes tantum ad murem edendum parturi- vissent, ita ut P. in hoc opere disjiciendo frustra fulmen jacula- tus esse videatur.


