13
a gigantibus, probabiliter conferenda. De Caesare enim poetam cogitasse, versus 37 satis prodit. Itaque sententiae ita procedunt: Sicuti Musae, me jam infantem tutatae, etiam per sequiorem vi- tam in summis adeo periculis servarunt, ita hae ipsae, sapien- tiae et mansuetudinis magistrae, etiam Caesarem tutum praesta- bunt. Jam argumentum de gigantibus devictis, quod sententiae primariae illustrandae tantum inservire debebat, eo prolixius est adumbratum, quo largiorem materiem praebebat, ita ut, veluti in aliis quoque carminibus, in eo adeo subsistat nec ad summam sententiam redeat, cf. Carm. III, 3 et 5, antecedens et consequens. Pindari oda Pythica VIII tantum non omnino exemplo fuisse vi- detur, cf. hanc ipsam vers. 11— 24. Singulos locos vero una cum tota dispositione plura offerre tollenda vel certe aliter jun- genda, eo minus negamus, quo magis interpretum etiam illi, qui pulchritudini et venustati judicandae student, hoc carmen temere laudant, cf. Nilsch Vorlesungen a. h. Il., quosque pietas nominare vetat. Quam facile igitur concedo, in tanta carminum Venusino- rum copia esse etiam, quae ad nostrum sensum explorata minus laudentur, tam parum cum Machaone Batavo facere possum, qui dimidiam carminis partem resecat, non solum quia facultas ejus- modi interpolationis intelligi nequit, sed etiam reliqua dimidia truncum corpus existeret.
II. Neque externae nec internae rationes hoc carminis com- pendium tueri valent.
I. Haud improbabile est, quod Mitscherlichius observat. scriptorem dialogi de causis corruptae eloquentiae cap. 12 carmen nostrum jam legisse. Quod etiamsi pro rei natura evidenter do- ceri non potest, eo certius tamen patet, hoc melos in omnibus codicibus et antiquis libris sine notabili lectionum varietate inve-


