Druckschrift 
9 (1839)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

g. Majore jure P. damnat, quod versu 13 seqq. oppidis, quod infanti Horatio acciderat portentum, mirum visum esse di- citur. Sed quum incolae civitatum Venusiae vicinarum haud dubie gloria, quam poeta popularis sibi paraverat, delectarentur, ejusmodi fama etiam ab ipsis non aliena esse potuit..

h. Locus, quo carmen maxime premitur, versus 69 seq. manet, qui nimis accedit ad sermonem pedestrem. Nihil habeo, quo defendam similes strophas, quibus ales Venusinus ceratis pen- nis nisus ex alto in terram delapsus est, quarum etiamsi P mul- tas hac ipsa de causa crisi sua intercepit, plures tamen supersunt non dubitatae. Ne studiose eas conquisivisse videar, conferre juvat versus 20 et 41, in quibus lyra non magis auditur.

Mirum videtur, quod carmen non ab ea parte im- pugnatur, qua, versu 42 titanomachia signiſicata, gigantomachiam potius adumbrat. Plurima enim nomina pugnantium sunt gigan- tum, cf. Apollod. ed. Heyne T. II, pag. 30, 31, 32 Obss. 28 et 210 Obss. 184, ubi tamen simul probatur, utramque pugnam sae- pissime sive permisceri sive conjungi.

2. Jam si omnem carminis compaginem oculis subjicimus, argumenta, alterum de Musis poetam tutantibus, alterum de giganti- bus superatis confluxerunt, quae quantumvis diversa videantur, tamen ita cohaerent, ut, sapientiae studiosis ab hominibus sedi- tiosis nihil timendum esse, doceatur. Si stropham septimam de- cimam, Vis movenltes, summam carminis sententiam esse posueris, omnia satis conveniunt. Kirchnerus quidem(cf. Quaest. Horat. Lp. MDCCCXXXIV) hoc carmen anni 725 esse censuit. Quum vero monumentum historicum non praebeat, nihil certi de chronologia ejus constitui potest, quam serioris esse temporis, quo ab Augusto facta erant patrata cum victoria Jovis, reportata