Druckschrift 
9 (1839)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

41 mala sedulitate cogitari posset, dum immutatio ipsius Venusini manum prodit.

d. Novam difficultatem P. urget, quod ursi in Apulia vel Lucania fuisse perhibentur. Sed Ovidius quoque Halieut. 56 foedos ursos ab antris Lucanis provolvi facit.

e. Jam vero terror, quem gigantes stropha 13 Jovi in- tulisse dicuntur, criticum nostrum non sine causa offendit, quum ejusmodi timor a Jove alienus esse videatur. Attamen maxima tantum neque vero summa omnibusque numeris absoluta potentia Jovi tribuitur. Ita fato subesse memoratur Ovid. Met. I, 256, adeoque hanc ipsam ob causam timere 254, et VII, 614 miserarum turbine rerum adtonitus esse dicitur. Jam quum poeta hoc potis- simum agat, ut ingentia gigantum molimina adumbret, de ip- sius Jovis timore facile cogitare potuit. Quod etiam cum omni titanomachiae imagine convenit, cui sustinendae Jupiter non solus sufficiebat, quum aliis quoque diis deabusque in hosti- bus vincendis singularia merita adscribantur, cf. Carm. II, 109, 21 seqq. 12, 7. Praeterea alii quoque poetae similia referunt, Sil. IV, 277, Sidon. VI, 15.

f. Quae praeterea P. obelo notavit, minoris momenti sunt. a. Ita haeret in Vulcano dvido versu 56, quum tamen ignis avi- ditatem satis ostendat. 6. Deinde in tentator versu 71 offendit; quod substantivum quidem apud antiquiores scriptores hoc sensu non legitur, verbum vero tentare ita satis frequentatur, cf. Tibull. I, 3, 73, Ovid. Art. I, 380, Val. Max. VI, 1, 7. 7. Tum carpit versu 60 positurus arcum, quod participium si resolvas in positurus erat, sententia minus est commoda, quia Apollo non inde ab illo tempore demum arcum gestat. Sed si imago dei uni- versa invenitur, nihil inepti video.

2*