Druckschrift 
9 (1839)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

1, 38. Carm. 1, 33, 7. 5, 9. 16, 28. IV, 14, 26, Epod. 2, 12. et locos, ubi Apalia sive Appulia ponitur Sat. I, 5, 77. Epod. 3, 16.

b. Vera difficultas, quam antiquiorum etiam interpre- tum quam plurimi de medio tollere studuerunt, Mitscherlichius autem et Doeringius silentio praetermittunt, est in eo, quod versus 9 et 10 uno eodemque fere vocabulo terminantur, Appulo et Apuliae. Nihil enim agunt, qui ad Carm. I, 3, 26 et 28 pro- vocant, quum illo in loco gens et genlibus non solum unum versum habeant intermedium, sed etiam non in eodem versuum loco po- nantur. Alii loci, qui in Seebod. Bibl. crit. 1820, IX, pag. 175, et 1822, XI pag. 1032, ut in Jahni edit. pag. 221 laudantur, partim in oratione pedestri inveniantur, partim ad figuras anaphorae, epiphorae et ploces pertinent, pro quibus repetitiones eorundem vocabulorum naturae locorum accommodatae sunt.

c. Accedit, quod sensus utriusque versus valde est im- peditus adeoque contradictionem continere videtur. Et palumbes quidem facile fabulosae dici possunt, quatenus multae fabulae h. e. mythi de iis circumferuntur. Sunt enim Veneri sacrae, cujus currum trahunt. Etiam Jovi ambrosiam adtulisse narrantur Odyss. XII, 62. Ita fabulosus dicitur Hydaspes Carm. I, 22, 7, fabulae dicuntur manes I, 4, 16, Plin. H. N. V, 1 legitur fabulosissimus Atlas, Curt. III, 1, 2 fabulosa Graecorum carmina. Quanquam verba praeterea pluribus vocabulis interpositis distant, tamen fa- cilius conjunguntur, quatenus enuntiationem alterum incipit, al- terum finit. Ergo palumbes fabulosae texere puerum ludo et somno fatigatum in Vulture Appulo extra limen Apuliae altricis fronde nova. Quum Venusia, oppidum poetae natale, in confinio Apuliae et Lucaniae sita esset,(cf. Sat. II, 1, 34,) puer in Vul. ture Appulo facile extra limen Apuliae vagari potuit. Sed hoc

2