Druckschrift 
9 (1839)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

ubi quaeritur, an grammaticae, rhetoricae et poesi ejusdem con- gruat; 4) denique colore scriptionis ad singularem characterem scriptoris judicando, ubi quaeritur, an omnia individuae ejusdem sentiendi dicendique rationi concinant.

Quo tempore libido de antiquitatis qualibuscunque monu- mentis dubitandi passim grassatur, haec artis criticae praecepta, satis licet cognita, repetenda esse duxi, ad reliquam libri tertii crisin sigillatim persequendam accinctus.(Quaest. lib. VI tractat de novissima Hor. emendatione omnino, de carm. I, 4 et de III, 18 et 16 sigillatim et conspectum exhibet emendationum, quaest. VII tractat de lib. I, quaest. VIII de libr. II.)

Cap. I. Carm. III, 4.

Praeterquam quod novus Aristarchus Horatium a naevis, grammaticorum et librariorum erroribus et fraudibus debitis, igne et ferro sanaturus, ex disjectis poematum III, 1, 2, 3, 6 et 16 membris carmen gnomicum quatuordecim particularum am- plissimum consarcinavit, ex oda quarta, nempe interpolata, dimi- diam versuum, scilicet stropham 3, 4, 5, 13, 18 et 20, ejecit. Itaque utramque carminis formam expendamus, primumque,

I. quonam in statu desperato istud corpus Horatium jaceat, ut sectio tam violenta suscipiatur, dispiciamus et cum singulas partes morbo tentatas tum totam earum compaginem exploremus-.

I. Ac primum quidem d. versu 9 Apalo, 10 vero Apuliae legitur; quae licentia ab Horatio aliena esse dicitur, quum tamen istae quantitates di- versae in nominibus incolas et terram significantibus ita ubique inveniantur. Cf. locos, quibus Apulus sive Appilus dicitur Sat. II,