.
7
tum et ore demum hominum propagata et tradita, literis consi- gnata aliique, quam genuino auctori, adscripta, ut Homerica et Orphica, et libri sine nomine scriptoris operibus similis argu- menti vel dictionis perperam additi sunt; quo modo opus Theo- criteum conflatum est. Inprimis plura genera obscuriorum seri- ptorum ad principem quendam in suo genere translata sunt, ut orationes Demosthenis. Si potissimum plurium auctorum opera in unum corpus collecta erant, facile fieri potuit, ut postea, quae plurium erant, unins esse viderentur, sicut dialogi Platonici. Qui denique bibliothecas condebant, nonnunquam commiserunt, ut scriptorum genera completurispuria sublegerent; qua ratione illae quatuor orationes, quae Ciceroni abjudicantur, corpus Tullianum au- xisse videntur. Ejusmodi opuscula interdum imitationibus in scholis sophistarum et rhetorum originem debent.
Verum enim vero, quum tamen a facultate ad veritatem non valeat consequentia, ejusmodi sive fraudes sive errores non temere sumi possunt, sed certa vel externa vel interna eaque tam negativa quam positiva indicia adesse debent. Externorum indi- ciorum negativa esse solent, ubi antiquissimi codices locum non exhibent, ut Virg. Aen. I, 1— 4, positiva autem, ubi antiquissimi interpretes suspectum habuerunt, ut Sat. I, 10, 1— 8. Altioris autem indaginis interna sunt vestigia„»oSetas, ita ut judices non possint non frequentius discrepare. Investiganda vero sunt 1) in argumentis cum rerum gestarum conditione aliunde cognita dili- genter conferendis, ubi quaeritur, an omnia tempori conveniant, quo auctor scripsisse videri vult; 2) in sententiis cum veritate logica diligenter comparandis, ubi quaeritur, an delectus, dispo- sitio et connexio rei naturae et ingenio scriptoris, qui esse per- nibetur, conspirent; 3) in dictione cum lingua aetatis componenda,


