6
leges veri, decori et pulchri examinetur. Sio cum natura artis Latinae, tum poeseos Horatiae ab ea parte exploratur, in qua interpretes adhuc rari operam suam collocarunt. Verum quo diligentius carmina lectitantur adeoque ad juventutem excolen- dam tractantur, eo minus his quaestionibus supersedere possumus. Attamen ut in tam difficili labore, quo fraudes investigentur, profi- ciamus, haud idonea est lex, qua Peerlcampius Horatium non agnoscit, nisi in illis ingenii monumentis, quae tam apta sunt, ut nihil demere possis, quin elegantiam minuas. Namque neo docet nec potest docere, poetam Venusinum non nisi eximia opera reli- quisse. P. igitur sibi confinxit Horatium resecatque, quae omnino ejus perfectionem non aequant. Ut pateat, qui tandem factum sit, ut haec poemata tanta locorum spuriorum ferrugine inquinata sint, historiam criticam confingit inauditam, atque in singulis carminibus, strophis et versiculis, quantum sufficit errorum et frau- dum, in subsidium vocat. Haec auxilia ad integra munimenta ca- pienda prosunt. Ut vero etiam in partes eorum facili negotio penetrari queat, glossae, quas ipse dicit, poeticae in promtu sunt, quibus ut arietibus et catapultis locus firmissimus quisque lübe- factari et expugnari potest.
Attamen sunt artis criticae certi fines, quos qui migrat, omnes literas antiquas confundit et rerum gestarum memoriam perturbat. Qui quidem termini ut teneantur, duo primum scri- ptorum supposititiorum genera distinguantur, unum, quorum aucto- ribus eertum fraudis consilium propositum fuit, alterum, quod forte quadam aut errore aliquo ad eos relatum est, ad quos non pertinet. In illo genere lucri studium, auctoritatis aucupatio, magnorum virorum admiratio, perditorum operum desiderium ad fraudes impulit; in hoc antiqua carmina dictaque, memoria tan-


