Druckschrift 
9 (1839)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

nisi quod, causarum nexu inverso, dovet, non vetera illa Jadai- caque novis Christianisque, sed ista nova Christianaque veteribus Judaicisque suam debere originem. Itaque vates antiqui non de supplicio Messiae cecinerant, quia Christus id passurus erat, sed potius Christus id passus esse dicitur, quia cecinerant. Jam ubi rerum gestarum narratio cum ratione Straussiana non satis con- spirat, in antiquiore historia fons istius narrandi modi investiga- tur et origo amnis esse dicitur, dum vix rivum inde deducere possis. 1. Eandem fere rationem iniit Peerlkampius. Etenim, scripto- rem aliquem ejusve singulos lôcos eo ipso tempore vere exstitisse, existimamus, si scriptores tam proxime quam serius insecuti illum illosve cognovisse inveniuntur. Ita Horatium Sat. I, 10 Nempe incepisse probabile est, quod Persius Sat. III Nempe hoc assidue inchoavit. Secus Peerlkampius ratiocinari solet, qui, ubi Horatii carmina integra vel singuli loci imaginibus vel dictionibus ab in- genio poetae omnibus scilicet numeris absoluto, quale criticus sibi finxit, recedere videntur, locis apud sequiorem auctorem forte inventis, corruptelam inde antiquiori poetae invectam esse, sumit. Praeter multa alia exempla, quae jam tractavi, insigne est Carm. I, 2, ubi versus 5 12 expunguntur, utpote ex Ovidiana diluvii Deucalionei descriptione Met. I, 256 seqq. ab insulso quo- dam grammatico consarcinati, cf. Quaest. mear. VII, cap. I. Sicuti vero fit, ut amnis mole perrupta magis magisque regiones cir- cumjectas inundet, ita audacia, in locis supposititiis inveniendis conspicua, jam in libro carminum tertio omnem modum excedit. Tamen operae pretium est, viri, doctrinae copia aeque atque ingenii acumine insignis, vestigia legere, quum hoc modo carmina Venusina acri judicio subjiciantur ceorumque indoles ad