Druckschrift 
9 (1839)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

in medio relinquunt nec confidentius qualiacunque temere labe- factant. Itaque si aliquot Ciceronis orationes ingenio viri consu- laris convenire non videntur, absque partium studio nec cupidius rationes prolatas contemnunt nec statim pedibus in novas partes concedunt; sed, nonnisi omnibus rationibus assidue et diligenter ponderatis, sententiam inire student eo usque fovendam, dum meliora indagaverint. Etenim tum demum, si vera a verisi- milibus recte discriminantur, sperandum est fore, ut ejus- modi quaestiones recte dirimantur. Quae vero sentiendi ratio multis rerum antiquarum scrutatoribus omnium minime placet, quum nec ingenii acumen nec doctrinae copiam prodere videatur.

Itaque alii denique sunt, qui nimia animi confidentia et impetu perciti, ut philosophi sceptici, majoris acuminis speciem prae se ferentes, ab extrema quadam parte stare malint. Ut qui in republica nec conservanda nec reformanda satis habent, sed, certamina cum patriciis exosi, res novas appetunt, leges agrarias flagitant et statum civilem radicitus immutare moliuntur, ita 0 Connelius Lugdunensis, in cujus ausibus oriticis vel potius scepticis jam ter desudavi, conjecturarum et animadversionum, quibus interpretes Horatium emendare, explicare et defendere interdum inepte student, pertaesus, subito, va banque! inquit et impetu, ut in iracundis vel desperabundis fferi solet, identidem crescente ingentem numerum integrorum carminum singulorum- que locorum abjecit et totum Horatium simili fere modo, ut Straussius nuper historiam sacram, plane convertit et immutavit.

Typologi enim, qui theologis dicuntur, historiam sacram novi testamenti ita illustrare et confirmare solent, ut, quae similia effata et facta in vetere testamento inveniantur, eventorum novi signa ante edita existimentur. Jam hieroclasta nihil fecit,