2⁵
ao vieissim fausta, Libra et Jupiter, ita ut infortuntum quidem utrique accidere posset, sed etiam salus contingere deberet. Quod reliquum est, horoscopum Maecenatis et Horatii multis aliis no- minibus non consensisse, critico facile largior. Nisi cupidius judicaret, plane non animadvertisset, quum poetae, ut par erat, ea tantum premenda essent, quae ad rem ipsius facerent.
d. Verba utrumque-astrum prosae magis, quam poeticae orationis esse, philologo Lugdunensi concedo, haud imme- mor, ejusmodi phrases apud nostrum subinde et in hujus ipsius carminis parte, quam genuinam habet, recurrere. Anne in his disjectis membra poetae agnoveris: nec dis amicum est, nec mihi, te serius obire, nec carus aeque, nec superstes integer—? Jam vero si verba Persii V, 45 ad hoc carmen referuntur, quis potius cre- diderit, Pseudo-Horatium sua inde hausisse, quam Persium Ho-
4
ratii locum significasse? e. Denique ad gratias diis pro salute agendas si poeta
exhortatur, nihil in eo a carminis natura et consilio alieni repe- rire possum, etiamsi dies vitae servatae jam diutius praeterlapsi
fuerint.
Cap. VIII. Carm. II, 19, 25— 28.
Quo major est in hoo carmine dithyrambico animi impetus et rapidius verborum flumen, eo magis ista stropha jam Sanadono displicuit, a Guieto adeo expuncta, ita ut, si qua alia, probabili- ter Peerlkampio aliunde invecta esse videatur.
1. Sententiae quidem cum imaginibus in Luripidis Bac- chabus, velut v. 20, 345, 374, 397, 907; Anacr. XLI, 33 Senec. Oedip. 403— 508; Propert. III, 15; Ovid. Tr. V, 3; Tibull. I, 7, 43 etc.
4


