26
obviis, bene congruunt, ipsaque oppositio, quam cum anteceden- tibus efficit, non est inepta, quum ita materia tractanda ab omni parte exhauriatur. 2. S90 dictionem mirifice lunguere, nemo facile inſitias ibit. Nam primum dictus et ferebaris, quae jam per se pe- destris sunt orationis, ad tautologiam prope accedunt; apodosis fere sententiam jam in antecedenti stropha expressam repetit adeoque propter sed anacoluthi instar haberi potest.
b. Deinde vero pacis mediusque belli vix fert latinitas. Doe-
ringius quidem significari putat ueoirny sive mediatorem, ita ut Bacchus in gigantomachia pacis auctor dicatur. Sed hoc pacto cum vocabulo belli non quadrat, quum non idem belli auctor ap- pellari queat. Tantum ubi res ejusdem' naturae conveniunt, me- dius aliquis esse potest, ut Ovid. Mer. V, 56u: At medius fratris- que sui moestaeqne sororis. Jupiter ex aequo volventem dividit annum. Itaque melius etiam ita capietur, ut deus idem in pace atque in bello esse perhibeatur. . Nisi vero probabilius doceri potest, quomodo ejusmodi loci ab aliena manu suppositi essent, hanc etiam stropham mancam ab Horatio repetere, quam glossatori vel librario vel nebuloni cuicunque adscribere malo; cujus quidem judicii rationes uni- versas in harum quaestionum libello sexto exposui ¹).
1) In hoc quoque carmine tractando crisin Lugdunensem Turicensis non curat.
——————


