Druckschrift 
8 (1838)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

24

editiones carmen integrum exhilteant, externa auctoritate minime destituitur- G 1

2. Sententiarum vero ordo non solum bene proerchte⸗ sed singulae quoque tantum sunt imagines vocesque, in quibus P., nec vero justis de causis, haeret..

a. Quum Horatius ex animi sententia scribat, se Maece- nati haud superstitem fore, fabularum de Chimaera et Gyge non- esse locum; quod quidem si ex nostra sentiendi ratione judi- care liceret, facile concederem. Sed quis nescit, cum poetis an- tiquis nostrum quoque cupide arripere occasionem, ubi imagines ex titanomachia, gigantomachia et tartaro illustres usurpare possit? Gf. II, 14; III, 1, III, 3, III, 4, 43, seqq. Virg. Aen. VI, 264 sedq., X, 265 sedd. III, 578, IV, 1790. Neque hoc loco poeta metum exprimit, ne Gyges resurgat, quum conditionalis sit enuntiatio.

b. Justitiam, quae etiam I, 24, 6 ut dca occurrit, pocta hoc loco cum Parcis hoc sensu conjunxit, quia exprimendum erat, amicitiam, quae amicum et in morte sequatur, et jjustatn et fac talem eésse.

c. In animadversionibus ad horoscopum P., se in carmine recensendo versari, plane obliviscitur, provocans ad Carm. I, 11, ubi, si vel maxime e dictionibus poeticis conclusio ad veram animi sententiam valeret, tantum dissuadet numeros Babylonios ten- tandos, quia aequo animo quaecunque pati melius esset. Horo- scopi vero mentio non solum ad Maecenatis animum tranquillan- dum facere poterat, sed, qui est rei cardo, fides eidem habenda naturae est vere poeticae. Acute autem poeta suum horoscopum enm Maecenatis contulit, quatenus in Horatii et Maecenatis erant signa aeque infesta, Scorpius cum Capricorno atque Saturnus,

2