23
potest; nam multae nares quid sibi vellent? Itaque subjecti erit, ita ut nares ipsae copiam habere dicantur. Copia vero odorum, quam flores spargunt, opponitur fertilitati olivetorum pristinae. Priori domino oliveta fertilitate„sequiori odoribus prosunt eique odorum copiam praebent. Ita tamen locus salvus est.
7. Deinde ictus sine additamento solis durior esset locu- tio, nisi in fervidos notio solis omissa lateret, ita ut e con- textis suppleri queat..
c. Denique fortuitun raro ita occurrit, sed Juven. XIII, 225, Manilius I, 182, et Petronius 135 paenultimam corripiunt; analogia etiam adjectivi gratuitus huic quantitati convenit. Cf. versus Phalaeceus Stat. Silv. II, 6, 30: Largis gratuitum cadit rapinis. Sed Plautus substantivum produxit Aul. II, 1, 1, ubi est: Si eam senex anum praegnantem fortuitu fecerit. Neque ab Hora- tio ejusmodi exemplum tantopere abhorret, ut aliena manus sub- esse videatur. Cf. Sat. I, 3, 73 4, 82. II, 3, 1, ubi similia ob- veniunt negligentiae prosodicae exempla..
Quae quum ita sint, et testimonia pro oseyric hufus quo- que carminis externa non desint: critico Lugdunensi nihil, quam bonum quoque Horatium nonnunquam, nisi dormitasse, nutasse tamen, concedatur.
Cap. VII. Carm. II, 17, 13— 32.
Argumentationem, majorem partem carminis II, 18, 13— 32 spuriam esse, P. ingreditur animadversione, antiquos scholiastas eam haud novi,do..
1. Verum Acronis et Porphyrionis scholia ad extremam usque vocem exstant. Quum praeterea Aldinae et Locheriana
1


