22
eo actum esse putavi. Sunt enim sane non sententiae, sed voces
quaedam, quae materiam suspicioni praebeant. 1. Non moremur quidem,
d. quod hoc carmen in, nonnullis libris antiquis priori ad- haeret. Nam epistola quoque I, 15 in editionibus Locheriana et Ascensiana inde a versu 26 separata est. Patet vero, hoc carmen cum praecedenti tam parum cohaerere, ut non probabile sit, ali- quem e instituto conjunxisse.
b. Nec majore jure P. carpit nonnullas dictiones, ut moles, quas alias aggeres mari oppositos memorat, quum ipse Horatius III, 29, 10 domum Maecenatis molem nubibus propinquam appel- let. Colum. V, 10 et XIII, 10 occurrunt pira regia, XV, 3 olea regic, ubi secundum usum vulgarem regalis, i. e. rege digna, ex- spectaveris, ut Carm. III, 30, 2 de regal pyramidum situ dici- tur. Si P. porro argutatur in platanus evincet ulmos, quod hoc in hortis, ubi manus artifex quotidie luxuriantia resecet, fieri nequeat, non cogitavit de univero imaginis sensu. Deinde olivela aggreditur, quae ita dici non possint, quia olivis non amplius consita sint. Sed anne locus adhuo olivis consitus esse debet, ut olivetum dicatur? Nonne nos quoque colles locosque vineas appellamus, quod antea vites ferebant? Tum pro commune P. de- siderat communis, ao si de communi quoque censu dici possit. Denique premit templa nova saxo decoranda, quae Romuli tem- poribus ipsa cespite exstructa fuissent. Sed non solum Romuli, verum etiam Catonis veterumque tempora omnino memorata sunt.
2. Tria tamen restant, quae diligentiorem intorpretom non possunt non offendere.
d. Primum est dictio singularis copia narium, cujus exem- plum reperire non possum. Et genitivus quidem objecti esse non
—


