24
a praedicato remotius esset. Mitscherlichius post alios ita struit: llle et posuit te die nefasto, quicunque primum, sceilicet posuit, etc., affirmatque, hanc abruptam dicendi rationem detrectationi illius hominis convenire. At oratio aliquo modo ad prosum ser- monem accedit, quum imaginem non exhibeat, sed cogitationem rei tantum admittat. Deinde primun cum posuit conjunctum pleo- nasmum fere continet, quia arbor non saepius poni solet, Si verba mutare liceret, ponerem: IIle, o, vel illic pro ille ad exemplum plauti Amph. 1, II, 167 et 171; III, 219; Asin. II, 1, 17 et Terent. Eunuch. V, 9, 53, nefasto te posuit die, Quicunque primum sa- crilega manu etc., ut iterata copula tollatur, quae statim post ille posita languet. Itaque praeferendum duco hunc ordinem: IIle, quicunque posuit primum te et die nefasto et manu sacrilega, produxit in perniciem etc. Sane melius verba procederent, si ille etiam secundam stropham inciperet, ut ita justa ploce existe- ret. Sed non omnia nitent.
2. Minus vero etiam propterea prima stropha potest deleri, quia poeta a secunda filum ducere non poterat. Quis tandem in hoc animi impetu oratione obliqua inciperet? Sententia prima est vere poetica et primaria, quae animo commoto primum se offerebat, secunda vero demum ea, quae commode annecti posset ¹). Ne multa, etiam in Horatio non omnia omnibus numeris absoluta sunt.
Cap. VI. Carm. II, 15. Quum rationes, quibus P. hoc carmen, Horatio scilicet indignum, loco movendum esse censet, prima vice legebam, de
1) Peerlkampium notans Orellius nonnisi monet: fuerunt homines artis cri- ticae minus gnari, qui hos quatuor versus resecandos censerent.


