19
Jam si Jacobsius affrmat ¹) I. c. pag. 55: in his nullam esse im- portunitatem, causam Horatii eo cupidius agit, quo magis Wie- landius in ingenio Quinctii invidiose adumbrando imaginationi poeticae aliquantulum indulsit, Neque tamen hic a vero plane aberravit, quum poeta non in universum sententias exponat, sed amicum identidem ipsum appellet. Versus 17 adeo signiſficat, amicum non ita vivere, qualis audiat, v. 10 poeta veretur, ne aliis plus, quam sibi, credat, v. 20 eum sapientem bonumque non habere beatum, eum febrem dissimulare, stultum ulcera celare, eum vocari tantum emendatum. Deinde a v. 4 sedq. virum bonum, diversum ab eo, qui tantum habeatur, graviter describit.
Quod si inurbanum videtur, ut in pluribus aliis epistolis, sumendum est, Horatio peculiarem quandam necessitudinem cum amico intercessisse poetamque eadem in malis moribus castigandis virtuteque commendanda usum esse libertate et simplicitate, quae cum in aliis etiam operibus, tum in epistolis invenitur. Ex his conferri potest I, 2 ad Lollium, quem a libidine aliisque vitiis revocat v. 27 seqq., 33— 43, 62— 71; I, 12 ad Iccium, cui lucri studium dissuadet. Praeterea vero non est, quod ceum Jacobsio ponatur, has epistolas statim etiam Sosiis describendas divenden- dasque datas, sed, quae est ratio epistolarum, serius et fortasse demum post fata poetae in lucem editas esse. Quo severius autem
1) Horaz sagt also keineswegs, du bist nicht der Mann, der du scheinst oder gar der du scheinen willst; sondern: weil die Welt dich glücklich preist, glücklich im gemeinen Sinn wegen äufserer Güter, so hast du dich desto mehr vor dem Irrthume zu hüten, der den höhern Sinn des Wortes verwischt und dich in dem Bemühen, wahrhaft glücklich, d. i. weise nnd gut, zu sein, schlaff machen könnte. Gegen solchen Irrthum zu warnen, ist keine Pedanterie ete.
3*


