18
statis, quam callide prae se ferebat, ad consilia obtinenda usus erat. Quum ei contigisset esse tam felici, ut in fortunis suis bene audiret: ipse adeo sibi probus esse videbatur. Horatius vero, quo majore familiaritate in eum, veterem quippe commilito-
nem, utebatur, eo simplicius eum meliora dôcere et ad frugem revertere studet, ut vere esse conaretur, qualis aliis videri vellet. Cf. Aechyl. Sept. 508. Hanc quidem sententiam Schmidius ¹) etiam amplexus est. IIl Jacobsius vero bmdvv in libri: Vermischte Schrif- ten parte V pag. 47 seqq. eam refellere conatur ²). Importunus enim huic acutissimo elegantissimoque veterum scriptorum inter- preti et aestimatori Horatius videretur, si non solum tam severa disputatione de virtute simulata in amicum invectus esset, sed etiam epistola publice edenda famosum reddidisset. Quod quidem ut probet, Horatium non dieere, Quinctium honestum magis videri, quam esse velle, sed monere tantum, ne judicio hominum deę felicitate sua in errorem de vera conditione se induci pa- tiatur. Quantumvis autem ita, quam maxime fieri potest, sen- tentiae importunitas extennetur, eadem tamen manet et sequentia tantum abest ut in universum tantum disputata haberi possint, ut ad amicum apposita existimari debeant, quum alias hic omnino aliena esse videantur. Cardo rei vertitur in versibus 17— 20: Tu recte vivis, si curas esse, quod audis. Jactamus jampridem om- nes te Roma beatum; sed vereor, ne cui de te plus, quam tibi, credas, neve putes alium sapiente bonoque beatum, neu, si te populus sane rectequé valentem dictitet, occultam febrem sub tempus edendi dissimules, doneo manibus tremor incidat unctis.
1) 0. H. F. Epist. Halberst. MDCCCXXVIII a. h. 1. 2) Vermischte Schriften, Lp. Dyk, 1834. 110,


