Druckschrift 
8 (1838)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

legi malo, pro usum, usu, ita ut sensus prodeat: ne trepides, h. e. sollicitus sis in usu vitae, h. e. in vita hilariter transigenda. Quum m lincola tantum super vocali posita exprimi soleat, accu- sativus, qui sensu h. I. non plane caret, facile in locum ablativi genuini irrepere potuit.

Jam P. in sententiarum progressu desiderat aptum ne- xum, quum Falernum vinum, lyra, nardus, Lyde cum cythara non sint res paucae, quibus naturam contentam esse antea dixe- rat. Etiamsi onim haec ipsa pauca dici possint ei, qui fortasse magnis divitiis et honoribus inhiaret: tamen poeta res ad vitam beatam facientes paulo cumulasse videtur.

f. Tum canos capillos cum juventute fugiente non satis 4 convenire, critico Lugdunensi concedendum est, quum aetatem juvenilem prius virilis aetas exeipiat.

g. Denique vocabulum scortum in operibus Venusinis praeter hunc locum tantum Epist. II, 18, 344 occurrit, et jam si- gnificatio ejus propria, corium, de quo agit Varro VII, 5, nonnisi sensu humili usurpari posse, satis docet, in loco laudato vero etiam scorto honestum officium opponitur. Accedit etiam epithe- ton devinm, quod, quocunque modo capiatur, honestati magis etiam officit ipsamque levitatem poetae subinde admissam mi- grare videtur.

2. Jam totius carminis dispositio et compago bene se ha- bet, quo nomine primum

a. cum aliis carminibus conferamus. Postquam enim poe- ta amicum adhortatus est, ut, omissa omni de rebus futuris sol- licitudine, totum se vitae hilaritati eo magis tradat, quo celerius tempus, fruendis voluptatibus inprimis aptum, prasterlabatur: lectoribus in mediam rem rapiendis, ex tempore, omnia ad laetum