15
in editione Locheriana(MIID) Hpine, in Ascensiana(MDXX) Hyrpine legitur. Hirpine autem veram esse scripturam, probabile est ex eo, quod Hirpinorum populus fuit Apuliae, in scriptoribus passim obvius, ut Liv. XXII ectr. Plin. IH. N. II, 93; III, 11 Vellej. II, 16;3 68. In montibus Hirpinis erant fontes Aufidi. Fuitne igitur Hirpinus Haratii popularis? Hac de re infra dicetur.
b. In Hadria divisus objecto P. ambiguitatem canpit. Si enim haec verba ad Cantabros et Scytltas referantur, illos inde ab Italia occidentem, hos septemtrionem versus habitare; si vero tantum ad Scythas, Pannonia et IIlyrico ab Hadria esse se- paratos. Attamen in his non magis est, quod argutemur, quam in Carm. I, 26, 3— 5. Scytharum nomen enim non solam latis- sime patet, sed si etiam Hadrias non ipsi erant contermini, tamen terrae trans mare superum ad Seythiam vergebant, et poetae in locis discriminandis non sunt diſſiciliores. Cf. Ovid. Eleg. II, 2 etc. Hirpinum vero benis contra has gentes interfuisse„ facile credi potest.
c. Nemittas p. metri tantum causa pro miltas a versiffca- tore positum esse vult, immemor ejusmodi locorum, ut Cic. d. Orat. I, 58 pro Flacco. Cf. Cluent. 2, ubi oompositum pro sim- plici verbo est positum.
d. Jure autem enuntiatio nec-pauca ob ambiguum verborum ordinem carpitur. Interpretes, inter quos III. Mitscherlichius, struunt: frepiddes devi, scilieet causa, poscentis pauca in usum. Sed quum ne Graeca quidem verba trepidandi ita cum genitivo jungantur, trepidare deri minus etiam Latinum erit. Malo eum Doeringio nectere frepides in usum devi poscentis pauca, ita ut Carm. II, 13, 14 cavere sibi in horas conferri possit. Quum vero hoe quoque duri quid praebeat, nec ullus locus similis explorari possit,


