13
strophe ad Hesychiam a versu 1— 34, quid sibi velit, nemo adhuc satis docuit. Itaque judicanti veterum carminum integri- tatem leges multo sunt laxiores sequendae.
Cap. III. Carm. II, 5, 21— 24.
si, qualis est veterum poetarum major illa pro nostro quidem sensu in rebus naturalibus significandis simplicitas, Venu- sino conceditur, hoc odarion facile pulcherrimis accenseatur. Tanta est sententiarum veritas, imaginum proprietas, verborum concinnitas. Sed quod ultima stropha prioribus magis adhaeret, quam cohaeret, salvaque integritate una cum paenultima plane deleri possit, criticum nostrum permovet, ut eam a grammatico quodam, haud tamen indocto, repetat. Quid quod fontem adeo, unde versus suos hauserit, in Statii Achill. I, 322 ostendit: fal- litque tuentes ambiguus tenuique latens discrimine sexus. In qua Tu lan sententia tamen duo momenta neglexit.
. Ubique enim ejusmodi carmina recurrunt, in quibus Ho-
Auus ut potissimum poetae lyrici solent, primario argumento fere relicto, in aliena sententia desinit. Si exemplis opus est, conferri merentur Carm. I, 2; I, 3; II, 13; III, 1; III, 2; III, 3; III, 5 3 IVW, 2; IV, 9. Praeterea hujusmodi locus est Carm. II, 4, 9— 12 ante tractatus. Quoties in comparationibus et adumbratio- nibus pro more veteres poetae plura afferunt, quam ad rem pro- positam faciunt? Cf. Carm. I, 3, 15 sedq.; I, 7;3 IV, 4, 13— 22 etc.; deinde Virg. Aen. X, ubi ad exemplum Homeri de heroibus mi- litibusque plurima inseruntur, a proeliis describendis aliena.
2. Proinde si finem strophae quintae»Ut pura nocturno renidet Luna mari Cnidiusque Gyges« accuratius ponderamus,


