Druckschrift 
8 (1838)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12 4

stropha novam notionem addit, ex qua amicus amore haud eru- bescat, secundae pariter ac tertiae annexa.

b. Itaque quamvis, si deleretur, nihil desiderari, concedi posset: tamen in laxa carminum lyricorum connexione, stropbam ab aliena manu insertam esse, neutiquam sequitur. Tantum enim abest, ut aequabilitas in singulis sententiis et imaginibus adum- brandis observetur, ut poetae in locos communes, quibus res Tro- janae accensendae sunt, haud raro excurrant. Quod nisi satis esset notum, jam hisce locis probari posset ex indubitatis carmi- nibus petitis. Ita II, 13 Flaccus a periculo, quod ipsi in praedio suo forte ambulanti ab arboris casu inopinato imminuerat, felici- ter servatus, sensus exprimit. Sed ab imagine orci, quem paene vidisset, ad effectus, quos carmina Sapphus et Alcaei apud inferos habeant, adumbrandos ita transit, ut proprium argumentum plane omittat adeoque in iis, qui dulcibus sonis decipiantur, oanendis carmen finiat. At, ut statim luculentum specimen proferam, quam variam materiam Venusinus nonnumquam composuerit, Carm. III, 24 in thesauros Arabiae Indiaeque, mare inferum su- perumque caementis munitum, necessitatem clavos infigentem, laqueos mortis, Scythas Getasque nomades, qui agros pu- blicos colunt neque a novercis necantur et mulieribus vexantur, bella civilia, reges benevolos, mercatores in omnes terrae re- giones penetrantes, Capitolium, clamores populi, gemmas, mar- garitas, aurum, juvenes molliores, sexaginta versiculis subito ita sese excipientes, incidimus, ut ad sententiarum compaginem pe- netrandam filo Ariadnes sit opus, unitas vero operis omnino de- sideretur. Quae quidem ut Pindari carminibus magis etiam deest, ita ratione singulorum locorum, quae salva totius integritate resecari possint, inprimis Pyth. VIII comparetur. Omnis apo-