11
1. Et in singulis quidem vocabulis et sententits Horatio indignum habet
a. usum participii ademtus, quia Hector interfectus Per-
gama leviora tolli non tradere, sed tantum praebere vel relinquere potuisset. Verum si phrasin ad rationes logicas metimur, proprie neutrum fieri potest. Sed Romani pro notione abstracta sive universa rem concretam sive in facto positam exprimunt; itaque h. 1. ademtus Hector pro ademtio Hectoris dicitur. Hunc usum loquendi vere Latinum esse, exemplis cum apud nostrum, tum apud alios scriptores ubique obviis evinci potest. Si Carm. I, 1, 4 legitur: meta evitata dominos evehit ad deos, evitatio metae intel- ligenda est diciturque, evitatione feri, ut evehantur, aeque ac ectoris ademtione factum est, ut Troja traderetur. Similiter legitur II, 9, 10: urges Mysten ademtum pro: ademtionem urges. Ita Liv. XXXIX, 54 dicitur IIannibal receptus Prusiam Romanis su- spectum fecisse; Tac. H. I, 18 Labeo male administratae provin- ciae argutus esse. Sed ne multa, nemo dubitabit, Latinum esse dicere, interfectum Caesarem rempublicam denuo turbasse, vel neglectum loquendi usum critico fraudem fecisse.
b. Nam quae practerea hic ipse vendit loci incommoda, ut, utrum Thessalus Achilles an Pyrrhus intelligatur, esse dubium, post Hectorem necatum Trojam non continuo cecidisse, et quae sunt alia, uberius rimari non adtinet.
2. Multo magis in calculum venit, an stropha cum contentis et probabili carminis dispositione quadret.
d. Jam sententia ejusdem cohaeret cum imagine secundae Agamemnonis medio in triumpho ardentis virgine, h. e. Cassan- drarapta, ita ut circumstantias triumphi subjungat. Quarta
2*
1


