10
inulta tellure cedit et nepotes victorum suis inferias refert, eo magis ad ornandum poema faciunt, quo luculentius, sortem huma- nam diis subesse et causam hominum in coelo agi, ostendit. Ita demum res vulgares altiorem quandam gravitatem et dignitatem obtinent, si ad deos referuntur et poesis cum religione intime est conjuncta, 1
Caeterum vix adtinet refatare editorem Lugdunensem, Mu- sam tragoediae de labore bellorum civilium scribendorum inter- pretantem adque titulos librorum Herodoti provocantem, quibus grammatici nomina Musarum praescripserunt, quod numerum nonum aequant. Etenim Romani historiarum pedestri sermone scribendarum artem neuriquam ad Mugas retulerunt, neque res gestas tristiores, ut recentiores fere faciunt, tragoedias appellant. Ne multa, in hoc certe carmine, orisin Peerlkampiam temerariam
esse, patet.
Cap. II. Carm. II, 4, 9— 12.
Barbarae-Grajis.
Horatius amici amorem erga puellam ob servilem ejus con- ditionem fortasse minus honestum visum tam exemplis heroum, quam virtute ejus commendat, quae stirpem fortasse ab ingenuis adeoque regiis majoribus deducat. Dum Achillis, Ajacis et Aga- memnonis hoc nomine mentionem facit, immoratur rebus Troja- nis hac in stropha, in qua Hofmanus glossarum suarum unam invenisse sibi videtur ¹)..
1) Cl. Orellius h. I. obscure tantum P. notat, mirabundus, quomodo non nemo hanc digressionem ut Horatio indignam resecare voluerit.


