Druckschrift 
8 (1838)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

secunda vice factae. Itaque potius struendum esse censeo: retulit nepotes victorum inferias h. e. tamquam inferias, loco inferiarum. Ita enim habet praepositio re, quo respiciat. Primum enim a Ro- manis, nunc vicissim hi ab illis caesi atque inferiae Jugurthae facti sunt.

2. Nunc vero de cohaerentia utriusque loci tam cum con- textis, quam cum totius carminis praestantia videndum est.

. Stropha tertia Paulum-cothurno igitur proxime accedit ad secundam ut consecutio naturalis: opus historicum tractas, itaque liceat opera poetica ad aliquod tempus seponere, propediem retractanda. Cum quarta stropha vero tertia cohaeret ut conti- nuata enumeratio virtutum Pollionis, qui cum pocetae laude etiam causarum patroni, senatoris et victoris gloriam conjungit. Si tertia contra deletur, non patet, quomodo ab opere historico de bellis civilibus poeta Pollionis de reis et curia merita subjungere potuisset. Denique quis tandem crediderit, Horatium in carmine, quod laudes Asinii celebraret, Musae ipsius tragicae mentionem haud fecisse?

b. Juno-Jugurthae.

Octava stropha nectitur cum septima ut altior repetitio rerum gestarum, quas ista exhibet, Romanos duce Scipione et Catone ad Thapsum caesos idque factum esse ope Junonis et deo- rum Afris propitiorum; cum nona vero conjungitur ut progressus a speciali animadversione ad generaliorem. Si octava vero exeidit, multo larior est nonae cum septima connexio.

c. Argumenta autem utriusque loci per se spectata vere poetica esse, quis neget? Imagines Pollionis, qui theatris deest, res publicas ordinat et munus cothurno Cecropio repetit, hoc carmine dignae sunt; Juno autem, quae Afris favet, impotens

2