Druckschrift 
8 (1838)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

qua carmina pangere plerumque cessamus. Tamen Horatius ita tantum amico veniam dat solis historiis scribendis vacandi, ut

mox artem tragicam repetat ¹). 1 6. Nihil magis proficit Lugdunensis, dum verbis ubi res publicas ordinaris peyversum sensum subjicere conatur. Intelligi enim jubet de re publica ordinanda sive constituenda, quod non amicorum, Maecenatis, Agrippae, Pollionis, sed ejus tantum, qui summam haberet potestatem, fuisset adeoque in solum cecidisset Octavianum. Quodsi hic sensus vocabulis subesset, profecto nu- merus pluralis latinitati vix conveniret. Sed ut scriptores ea facere dicuntur, quae narrant, sic, res publicas ordinare de Pollione dici, quatenus bella civilia eo usque erat narraturus, ubi res pu- blicae denuo compositae et constitutae erant, nemo non videt, si tantum hujus ipsius carminis paucos versus ultra legit, ubi aures perstringere, litui strepere et fulgor armorum fugaces equos equi- tumque vultus terrere dicuntur pro: eae res adeoque tam vivide,

ac si oculis auribusque percipias, ab eo describuntur 2). b. Juno-Jugurthae. Hoc in loco P. singulorum vocabulo-

rum duo durxit⸗

Primum enim reltulit ei Jisplieet, quod glossator metri tantum causa posuisset. Jam satis constat, Jugurtham post ingentia facinora DCXLVI cum duobus flliis catenis oneratum per

1) De Pollionis vita et historiarum opere XVII libris constante, cujus tamen

pauca tantum fragmenta supersunt, copiosius egit a. h. I. Orellius in novissima nitidissimaque carminum editione(Turici, MDCCCXXXVII). Virum doctissimum, quum tamen textum recognoverit, criseos Peerl- kampiae ne mentionem quidem fecisse, miror. 2) Convenit mecum in hac explicatione Düntzer in Zeitschr. für Alterthumsw. 1836, Nr. 157, pag. 1260 sedd.

d