a. Quum nimirum bollio bella civilia sit perseripturus, poeta eum ad hoc opus, periculosum licet, perficiendum gratulaâ- bundus ita adhortatur, ut simul laudes tragoediarum scriptoris addat 1). Non tantum cohaerentia est perspicua, sed in ea consti- tuenda etiam omnes, quos equidem certe vidi, interpretes con- veniunt, At Peerlkampius ad nodos constringendos affirmat, illos multam operam dedisse, ut sententiam carminis explicarent, et convenire in eo, ut dicant, Horatium Pollioni suadere, ne duas res simul suscipiat, hanc vero de ejus ingenio et facultate quippe dubitantis admonitionem esse rusticam, quum amico potius faten- dum esset, se utrique muneri simul obeundo fore imparem. At vero in desit quis modum optativum inveniat, quum poten- tialis vel concessivus eodem jure esse possit adeoque pro contextis debeat? Jam quum sponte pateret, Fonsent, pPublicis muneribus simul functo, otii non tantum reliquum fuisse, quod tragoediis edendis atque historiis perscribendis uno tempore sufficeret, ut illas aliquantum seponeret, fuit concedendum. Qua in sententia tamen Ppaullum eo majore dicitur vi, quo magis primo enuntia- tionis loco positum est hoc sensu: in breve igitur tempus, quod hand recusandum, tragoediis tuis careamus. Praeterea Pollionem sponte jam tragoediis omissis totum se dedisse rebus gestis perse- quendis, idque non minus, quam Plin. Ep. V, 8 cum amico com- municasse, credibile est. Praeterea Asinius DCLXXVII natus, daum probabiliter post pugnam Actiacam demum bella civilia perscribenda suscipere posset ²), eam vitae aetatem jam agebat,
1) Cl. Weichert de Vario poeta pag. 153, opinor, haud idoneis de causis, tragoedias Pollionis nunquam actas, sed tantum recitatas esse, censet.
2) Cl. Kirchnerus(Lp. MDCOCXXXIY) carmen Ponit adeo in anno demum DCCXVII.


