Druckschrift 
8 (1838)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

madversionibus minoris momenti omnino praetermissis, hunc tenebo modum, ut ea tantum loca diligentius tractem, quorum disquisitio

ad artem poetae faciat uberius declarandam.

Cap. I. Carm. II, 1, 9 12 et 25 28,

Primum statim secundi libri carmen, quale sine notabili lectionum varietate in omnibus oodioibus et antiquis libris habetur, postquam gravitate, vigore et proprietate insigni praestantissimis adhuc ab omnibus accensitum est, Hofmano nostro duobus stro- phis: Tantum-cothurno et Juno-Jugurthae, interpolatum esse exi- stimatur, in quibus glossas poeticas ¹) subditas esse statuit. Fingit enim ²), ut in seriptoribus pedestribus subinde glos- semata inveniuntur, quae, primo explicationis causa ad mar- ginem adscripta et postea errore librariorum textis ipsis inserta esse videntur, additamenta metrica sive exercitationis sive fraudis faciendae gratia interposita esse. At in hoo certe carmine nemini facile persuadebit. Vestigia ejus ita legamus, ut primum de singulis vocibus et sententiis, deinde vero de earum connexu videamus.

1. Quod igitur singula adtinet in. a. Tantum- colhurno, nihil agit Hofmanus, dum premit vocabulum desit.

1) Tironum causa animadverto, virum criticum, ut multos alios, hoc vo- cabulo grammaticorum perperam uti. Glossa enim dicitur obscura quaedam phrasis interpretatione sive paraphrasi illustranda, et haec ipsa potius glossema a ν6σσα et œitc dicenda est. Cf. Quint. J, 1, 35. 2) Cf. päg. XVI et Eichstadii Paradox. VI, pag. 25.