4
vim et naturam neque universae neque Horatiae penitus percepit, deinde quod de poetae ingenio in universum magniſicentius sentit, denique quod in carminibus quibusdam, jocis et facetiis non in- tellectis, omnia ad gravitatem et severitatem metitur. Attamen hae ipsae sententiae, in quibus cardo rei maxime in sensu pulchri, decori et venusti vertitur, explorari non possunt, quin crisis, quam vocant aestheticam, exerceatur. Qua quum nulla antiqui- tatis studia adhuc magis jaceant, in aliorum messes me minus invasurum, adeoque peculiarem aliquem fructum reportaturum es- se speravi. Nonnulli quidem antiquiorum quoque Horatii inter- pretum non solum in textis genuinis constituendis, argumentis explorandis et sententiis illustrandis, sed etiam inprimis Franco- galli, ut Dacierius at Sanadonus, in luminibus et imaginibus poeticis cum summa sublimitatis, gravitatie ot venustatis notione conferendis et judicandis diligentem atque fructuosam posuerunt operam. Plures tamen jam lectionum varietati dirimendae, ver- borum significationi eruendae et sensus nexui examinando ita intenti sunt, ut sententiarum gravitatem et dispositionum com- paginem paucis absolvant. Plurimi denique exclamationibus et interjectionibus tantum lectores ad facete vel egregie inventa et eleganter vel graviter dicta animum advertere jubent. Praeterea Graecarum et Romanarum literarum cultores, quo plus temporis et operae linguis antiquis addiscendis et auctoribus classicis lecti- tandis impendimus, eo minus, ipsis ad perfectionem quicquam de- esse, concedimus. Itaque in carminibus ad leges veri, decori, pulchri et venusti rimandis atque judicandis Horatii quoque multa facienda supersunt, ad quae suscipienda crisis Peerlkampia mihi etiamnum ansam praebeat, ita ut, libro primo tractato, jam a secundo ülum ducam. Attamen in hoc stadio percurrendo, ani-


