Druckschrift 
8 (1838)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

PRAEFATIO.

I. studiis ad Horatii interpretationem qualibuscunque conti- nuandis postquam, ausa Peerlkampii dijudicaturus, in quaestionum sexto libello principia ejusdem omnino et septimo immutationes libri carminum primi exploraveram: ne forte oleum et sanguinem perdere viderer, labori parsurus eram. Quum vero III. Eichsta- dius non solum criticum Lugdunensem et ipse impugnayerit, sed etiam literis nuper ad me datis opuscula anti-Hofmania sibi exhiberi jusserit: ad partes meas usque sustinendas excitatus, reliquorum quoque librorum crisin tractare coepi. Ut enim inter- pretum poetae Venusini ejusque locorum vexatorum hac aetate facile princeps paradoxon Horatianorum, quorum primum prodiit ¹) ante hos sex annos, superiore nonum proposuit, ita in sexto sen- tentias Lugdunenses in universum judicat et in septimo Carm. III, 17 speciatim tractat, quaeque in omni ingenii acumine, do- ctrinae subtilitate et lectionis copia Batavo tamen fraudem fecerint, ad tria potissimum revocat, quod scilioet primum artis Iyricae

Jenae, prostat in libraria Braniana, MDCCCXXXII sedd. 1*