Druckschrift 
5 (1835)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

29

clu plane non possit in calculum venire. Itaque ineptum esse ostendit, mullos amplos trilibresque magni emere, lupos contra proceros contemnere, quia scilicet hi plerumque magni, illi vero parvi sunt. Dum poeta hanc sententiam exprimit: quia scilicet illis majorem natura modum dedit, his breve pondus, ambiguita- tem admisit vix ferendam.

1. Et primum quidem mullos esse minores, lupos majores pisces, satis constat. Jam ut pro vulgari loquendi usu pronomen ille ad remôtius, hic ad propius referri solet, ita huic ipsi locus est accommodatus, si illis et his de mullis et lupis prae- sentibus ita capimus, ut natura ipsis, quos comedebat nebulo, mullis solito majorem, et lupis solito minorem modum dedisse dicatur. At hoc pacto aut quia scilicet cum fortissima em- phasi positum esse dicendum esset, aut poeta hac enuntiatione quia scilicet illis majorem natura modum dedit, his breve pondus, nihil novi subjunxisset.

2. Itaque illis potius ad loco propius et his ad remotius ita referri debet, ut in hac enuntiatione explicante non de mul- lis et lupis jam praesentibus, sed de his piscibus in universum sermo esse censeatur, quatenus mulli minores, et lupi majores esse solent; quapropter praesentes ejusmodi pisces raritatis et insolentiae speciem praebent ideoque ab Alcinois appetuntur. Quae quum ita sint, hic usus loquendi, quo ille ad propius et hic ad remotius pertinet, accuratius ponderandus erit.

3. Videlicet post Quintilianum(1) et Priscianum(²) gram- matici recentiores haec pronomina relationis nomine promiscue

(1) Cf. III, 5, 11. VI, 4, 18. XII, 10, 25.(2) Cf. XVII, fol. 87. Aldin.