28
redit poeta ad initium, quo in his carminibus nimis acer esse et ultra legem opus tendere dictus erat. Acrimonia eorum nihil periculi imminebat, dummodo leges civiles haud migraret. Jam vix adtinet, reliquas lectiones hujus loci ju- dicare, quas nounulli editores tentarunt. Nam diffundere nonnisi de fama potest intelligi, ita ut Trebatius dixisse pu- tetur, se nihil de ea re disseminare posse, quod ineptum videtur. Defingere est deformare, quod quo pertineat, non intelligo. Defindere esse deberet findere, dij u- dicare; sed Ennius apud Nonium tantum dicitur usurpasse pro separare. Defigere, quod Persius V, 16 pro vi- tuperare posnit, sensum non omnino ineptum praebet, sed mira tamen esset locutio. Diffigere, quod Fea adhuc ad- notavit, non est Latinum. Nisi lectionum et conjecturarum prolatarum jam nimia esset copia: proponerem hic deci- dere, quae vox est forensis, ubique obvia, ut Cic. Rosc. Agm. 59. Verr. II, 32. Quint. 5. Rosc. Com. 11.
c. a. ve IV. II Sat., 36: Quia scilicet inis:— his breve pondus.
Horatius homines IuMsigsos et gulosos sub persona ofelli rustici abnormisque sapientis hoc etiam nomine ridet, quod in sectandis et praeferendis variis carnibus piscibusque comedendis cum miris rationibus ducantur, tum specie externa, quae ad gu- stum nihil faciat, moveantur, in judicio vero sibi minime con- stent, ita ut raritate et insolentia regantur, quae in usu et fru-


