Druckschrift 
5 (1835)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

27

morum viyorum favore uti, ut Lucilium Scipionis et Laelii, nec facile adversariis succubiturum esse(¹).

h') Pro codicum auctoritate sequitur deinde lectio diffindere, quam a Lambino quidem defensam rejecit Bentleius. Nam quantumvis Trebatius vocabulo Ictis usitato usus esse videri possit, et diffindere diem de judicio suspenso prolatoque usurpetur(²): tamen propterea dici non poterit nihil dif. findere, quod etiam sensum commodum non fundit. OQuid enim ita dixisset vir doctissimus? Non possum causam diri- mendam differre, h. e. e vestigto dijudicare debeo. At sen- tentiam non fert, sed cautionem tantum quandam subjungit. 7) Ouod in uno codice obvenit, defringere, ad imaginem proxime antecedentem dentis illidendi referendum, post Bent- leium Wielando probatum, viv potest ferri, quia defringere nec Aen. XI, 747 nec Cic. ad Herenn. IV, 55 de vi dentium usurpatur, qua demum signiſficatione cum imagine antece- dente quadraret. Neque magis intelligitur, quo pertineat hinc. 8)⸗Denique diffidere, quod etiam legi, Porphyrio contendit, hinc vel his, quod multi codices exhibent, quamvis non festivam, tamen satis commodam sententiam suppeditat. Tre- batius, non diffido, inquit, his, i. e. confido his, quod pro- nomen ad viros proxime laudatos refero, in quibus Flaccus fiduciam ponit suam eorumque patrocinio, judice Trebatio, securus esse potest. Ita enim commode nunc opponuntur leges, et, ut hoc in loco cardo omnis sermonis vertitur, sic

(1) Cf. Cic. Cat. II, II. Ovid. Met. I, 619.(2) Cf. Digest. II, I1, 2. Liv, IX, 38. Gellius XIV, 2. 4*