26
a) Jam poeta mentionem facit amicitiae, quae sibi cum summis viris intercedat, ila ut, si forte adversarii impune ipsum laedi posse putarent, auxilio haud destitunatur. In proxime antecedentibus conditionem inimicorum oculis subjicit ima- gine ejus, qui dentem fragili illidere quaerit et offendit solido. Post locum nostrum dubium sequitur re- sponsum Trebatii aut ab initio inde, aut a secunda tantum parte: sed tamen ut monitus caveas, ne forte in- scitia legum tibi negotii faciat. Quaenam igitur sententia, si a Trebatio prolata esse putatur, intra haec antecedentia et consequentia cum contextis optime quadrat? Opposita esse debet versui 10 seqq., quia cum particula adversativa incipit. Itaque sententia omnino esse debet: satyras scribere pergas; si ab Horatio ut apodosis, pronunciata ad nisi tu dissen- tis tanquam protasin, sumitur, erit: satyras scribere pergam. Jam pleraque verba, quae libri praebent, metaphorica sunt et incipiunt praepositionibus aut de aut dis, quarum illa modo relationem, modo mutationem, ut in describere, modo depravationem ut in deformare, modo demissionem ut in deprimere, haec vero mutationem sive in melius sive in pejus significat.
.) Itaque frequentissima lectio diffingere, quod III oa. 29, 45 et I Sat. 10, 37 hac significatione occurrit, est aliter formare, aliter proponere, aliter judicare. Vera igitur sunt, inquit Trebatius, quae disputas, non dissentio eatenus, consentio, non possum non tibi hoc nomine adsti- pulari, quae dixisti, omnino recte se habeant. Hinc vero tum est ab hac parte, hoc nomine, scilicet, quod di- xerat, se, hominem integrum vitae scelerisque purum, sum-


