25
simorum librorum, deinde, an sensum fundat, ita ut aut pluri- morum servetur aut pauciorum praeferatur, aut emendatio ten- tetur.
1. Itaque major codicum et veterum editionum pars prae- bet diffingere, minor diffidere, minima diffindere, inter quos vero Vaticanus B., Vaticanus Reginae G. a. v. m. k., maximae illi auctoritatis.
Hinc diffingere exhibent Locherus Ascensii, Acro, Porphyrio, Muretus, Aldus MDLVI, Cuningamius, Béntleius, Minellius, Heindorfius, Jahnius; diffindere Lambinus, Baxte- rus, Gesnerus, Bipontina, Borheckius, Doeringius, defrin- gere Cruqnius, Wielandus, diffidere Porphyrio, alii alias lectiones, quae codicum auctoritate destituuntur.
2. Videndum igitur est, ex quanam lectione aliae probabi- liter emanaverint, quaeque, dummodo codicum auctoritate non destituatur, contextis optime conveniat. Convenientia autem cum ex persona, quam poeta Trebatio omnino tribuit, tum ex iis, quibus jurisconsultus proxime respondere debet, exquirenda erit. Quum vero haec satyra secundo libro horum carminum praemit- tatur, apologiam quandam eorum continet, respectu in primis habito obtrectatorum, qui fortasse, se poetae ex lege versu 82 laudata: si mala condiderit etc., adeo diem dicturos esse, jactaverant Lepide causam quasi coram amico peragit ejusque responsa exquirit. Primum igitur Trebatius eum jubet omne hoc carminis genus relinquere v. 5 seq., pruritum versuum faciendo- rum compescere v. 7 seqq., vel potius res gestas Caesaris dicere v. 10. seqq., quum satyris scribendis fautorum gratiae adeo ja- cturam facere possit.
4


