Druckschrift 
5 (1835)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

24

At

strates, qui Parisios lustrarunt, dialectum Gallicam imitantur,

ut ipse Cicero, graecari solebant. innn

Quam arcta praeterea erat Romanis jam centum an- nos ante Horatium necessitudo cum Graecis! Praeceptores vero et paedagogi nobiliorum Romanorum saepissime erant Graeci, ut Ciceroni Archias et ad suscipiendam et ad ingre- diendam studiorum suorum rationem exstiterat. Itaque, ut hujus ipsius utar verbis: erat jam, quo tempore hic poeta Graecus Romam venerat, Cicerone adhuc adolescente, Italia plena Graecarum artium ac disciplinarum, quae vehementer colebantur nec Romae negligebantur. Denique Horatius erat Venusinae natus in Graecia magna, ubi plurima nomina ur- bium Graecae sunt originis et scripturam ejusdem servant. His omnibus de causis, Horatium uomen Graecae originis Graecorum quoque more scripsisse, adeoque scripturam lite- rae i recens receptam esse relinquendam, nullus dubito.

*

C a p. III. II Lat. I, 79:

Equidem nihil hinc diffingere possum:

Ita quidem recentissimi probatissimique libri exhibent(¹). nullo in loco tanta est lectionum varietas, quum praeter dif-

fingere, diffigere, diffindere, defringere, diffun-

dere, diffidere, defindere, defingere inveniatur. Quaeritur igitur, quae sit lectio plurimorum codicum et antiquis-

(1) Cf. Fea Bothe a. h. J.